1. Apud
Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, gravi atque firmo iudicio
virum, legebatur oratio C. Gracchi in P. Popilium.
2. In
eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam
veterum oratorum consuetudo fert.
3. Ea
verba sicuti dixi conposita haec sunt: "Quae vos cupide per hosce annos
adpetistis atque volvistis, ea, si temere repudiaritis, abesse non potest, quin
aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini".
4. Cursus
igitur hic et sonus rotundae volubilisque sententiae eximie nos et unice
delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, viro inlustri et severo,
eiusmodi compositionem fuisse cordi videbamus.
5. Sed
enim, cum eadem ipsa verba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a
Castricio sumus, ut consideraremus, quae vis quodve emolumentum eius sententiae
foret, neque pateremur, ut aures nostrae cadentis apte orationis modis
eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent. Cumque nos
admonitione ista adtentiores fecisset: "inspicite" inquit
"penitus, quid efficiant verba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui vestrum,
an sit ulla huiusce sententiae gravitas aut gratia: "Quae vos cupide per
hosce annos adpetistis atque volvistis, ea, si temere repudiaritis, abesse non
potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse
dicamini".
6. Cui
enim omnium hominum in mentem non venit id profecto usu venire, ut, quod cupide
adpetieris, cupide adpetisse et, quod temere repudiaveris, temere repudiasse
dicaris?
7. At si,
opinor," inquit "ita scriptum esset: "Quae vos per hosce annos
adpetistis atque volvistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest, quin
aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini",
8. si
ita" inquit "diceretur, gravior scilicet solidiorque fieret sententia
et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis;
9. nunc
autem verba haec "cupide" et "temere", in quibus verbis
omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra
quoque nondum desiderata ponuntur, et quae nasci oririque ex ipsa rei
conceptione debebant, ante omnino, quam res postulat, dicuntur. Nam qui ita
dicit: "si hoc feceris, cupide fecisse diceris", rem dicit sensus
alicuius ratione conlectam et consertam; qui vero ita dicit: "si cupide
feceris, cupide fecisse diceris", non longe secus dicit, atque si diceret:
"si cupide feceris, cupide feceris".
10. Haec
ego" inquit "admonui, non ut C. Graccho vitio darem - dii enim mentem
meliorem mihi! nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris
esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit -,
sed uti caveretis, ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis
facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius
pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur,
tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus
plauderetis, si vero frigidi et leves et futtiles sensus in verba apte
numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis, quam cum
homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et
gestiunt".
|