Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER UNDECIMUS
    • XIV. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.

1. Simplicissima suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet.

2. Ea verba, quae scripsit, haec sunt: "Eundem Romulum dicunt ad cenam vocatum ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: "Romule, si istuc omnes homines faciant, vinum vilius sit". His respondit: "immo vero carum, si, quantum quisque volet, bibat; nam ego bibi quantum volui".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License