1.
Adiecimus saepe animum ad vocabula rerum non paucissima, quae neque singulis
verbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res verbis dicamus, tam dilucide
tamque apte demonstrari Latina oratione possunt, quam Graeci ea dicunt privis
vocibus.
2. Nuper
etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem
legissemus, qui erat peri polypragmosynes, percontanti cuipiam, qui et
litterarum et vocum Graecarum expers fuit, cuiusnam liber et qua de re scriptus
esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem, de qua scriptum fuit,
dicturi haesimus.
3. Ac tum
quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me esse, si
dicerem librum scriptum "de negotiositate", aliud institui aput me
exquirere, quod, ut dicitur, verbum de verbo expressum esset.
4. Nihil
erat prorsus, quod aut meminissem legere me aut, si etiam vellem fingere, quod
non insigniter asperum absurdumque esset, si ex multitudine et negotio verbum
unum compingerem, sicuti "multiiuga" dicimus et
"multicolora" et "multiformia".
5. Sed
non minus inlepide ita diceretur, quam si interpretari voce una velis
polyphilian aut polytropian aut polysarkian.
6.
Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non videri
mihi significari eam rem posse uno nomine et idcirco iuncta oratione, quid
ucliet Graecum id verbum, pararam dicere. "Ad multas igitur res adgressio
earumque omnium rerum actio polypragmosyne" inquam "Graece dicitur,
de qua hunc librum conpositum esse inscriptio ista indicat".
7. Tum
ille opicus verbis meis inchoatis et inconditis adductus virtutemque esse
polypragmosynen ratus: "hortatur" inquit "nos profecto nescio
quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum
industria et celeritate nomenque ipsius virtutis, de qua locuturus esset, libro
ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit".
8.
"Minime" inquam "vero; neque enim ista omnino virtus est, cuius
Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id, quod tu opinare, aut
ego me dicere sentio aut Plutarchus facit. Deterret enim nos hoc quidem in
libro, quam potest maxime, a varia promiscaque et non necessaria rerum
cuiuscemodi plurimarum et cogitatione et petitione. Sed huius" inquam
"tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, qui ne
pluribus quidem verbis potuerim non obscurissime dicere, quod a Graecis
perfectissime verbo uno et planissime dicitur".
|