1.
Draco Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque
divini et humani peritus fuit.
2. Is Draco
leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit.
3. In
illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et
alia pleraque nimis severe censuit sanxitque.
4. Eius
igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set
tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt.
5. Postea
legibus aliis mitioribus a Solone compositis usi sunt. Is Solo e septem illis
inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures non, ut Draco antea, mortis,
sed dupli poena vindicandum existimavit.
6.
Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus
uteretur, in XII tabulis scripserunt, neque pari severitate in poeniendis
omnium generum furibus neque remissa nimis lenitate usi sunt.
7. Nam
furem, qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi permiserunt, si aut,
cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur,
defenderet.
8. Ex
ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei, cui
furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent;
servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari,
sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his
factam sarciri.
9. Ea
quoque furta, quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si
manifesta forent, vindicaverunt.
10. Sed nunc a lege illa
decemvirali discessum est. Nam si qui super manifesto furto iure et ordine
experiri velit, actio in quadruplum datur.
11. "Manifestum" autem
"furtum est", ut ait Masurius, "quod deprehenditur, dum fit.
Faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri coeperat".
12. Furti concepti, item oblati,
tripli poena est. Sed quod sit "oblatum", quod "conceptum"
et pleraque alia ad eam rein ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia
cognitu neque iniucunda, qui legere volet, inveniet Sabrini librum, cui titulus
est de furtis.
13. In quo id quoque scriptum est,
quod volgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quae
auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum;
condemnatum quoque furti colonum, qui fundo, quem conduxerat, vendito
possessione eius dominum intervertisset.
14. Atque id etiam, quod magis
inopinabile est, Sabinus dicit furem esse hominis iudicatum, qui, cum fugitivus
praeter oculos forte domini iret, obtentu togae tamquam se amiciens, ne
videretur a domino, obstitisset.
15. Aliis deinde furtis omnibus,
quae "nec manifesta" appellantur, poenam imposuerunt dupli.
16. Id etiam memini legere me in
libro Aristonis iureconsulti, haudquaquam indocti viri, aput veteres Aegyptios,
quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in
cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita.
17. Aput Lacedaemonios quoque,
sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua
est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum
memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute
eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve
opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod ea furandi
sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad
insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.
18. Sed enim M. Cato in oratione,
quam de Praeda militibus dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis
de inpunitate peculatu atque licentia conqueritur. Ea verba, quoniam nobis
inpense placuerant, adscripsimus: "Fures" inquit "privatorum
furtorum in nervo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro
Itque in purpura".
19. Quam caste autem ac religiose
a prudentissimis viris, quid esset "furtum", definitum sit,
praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit
aut clam subripit.
20. Verba sunt Sabini ex libro
iuris civilis secundo: "Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito
domino facere iudicare deberet, furti tenetur".
21. Item alio capite: "Qui alienum
iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit, cuius sit,
sive nescit".
22. Haec quidem sic in eo, quo
nunc dixi, Sabinus scripsit de rebus furti faciendi causa adtrectatis.
23. Sed meminisse debemus secundum
ea, quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse sola
mente atque animo, ut furtum fiat, adnitente.
24. Quocirca ne id quidem Sabinus
dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus, qui servo suo, uti furtum
faceret, imperavit.
|