1. De Annaeo Seneca partim
existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium
operae sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque
sententiae aut inepto inanique impetu sint aut levi et causidicali argutia,
eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque
gratiae neque dignitatis. Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non
infitias eunt, sed et rerum, quas dicat, scientiam doctrinamque ei non deesse
dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.
2. Mihi de omni eius ingenio
deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est; sed quod de M.
Cicerone et Q. Ennio et P. Vergilio iudicavit, ea res cuimodi sit, ad
considerandum ponemus.
3. In libro enim vicesimo secundo
epistularum moralium, quas ad Lucilium conposuit, deridiculos versus Q. Ennium
de Cethego antiquo viro fecisse hos dicit:
is dictust ollis popularibus olim,
qui tum vivebant homines atque aevum agitabant,
flos delibatus populi Suada eque medulla.
4. Ac deinde scribit de isdem
versibus verba haec: "Admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro
optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius versus et hos
refert".
5. Atque id etiam de Cicerone
dicit: "Non miror" inquit "fuisse, qui hos versus scriberet, cum
fuerit, qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et
volebat suos versus videri bonos".
6. Postea hoc etiam addidit
insulsissime: "Aput ipsum quoque" inquit "Ciceronem invenies
etiam in prosa oratione quaedam, ex quibus intellegas illum non perdidisse
operam, quod Ennium legit".
7. Ponit deinde, quae apud
Ciceronem reprehendat quasi Enniana, quod ita scripserit in libris de
republica: "ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas",
et quod alio in loco dixerit:
8. "breviloquentiam in
dicendo colat".atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et
"non fuit" inquit "Ciceronis hoc vitium, sed temporis; necesse
erat haec dici, cum illa legerentur".
9. Deinde adscribit Ciceronem
haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et
nitidae.
10. De Vergilio quoque eodem in
loco verba haec ponit: "Vergilius quoque noster non ex alia causa duros
quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit, quam
ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquid antiquitatis".
11. Sed iam verborum Senecae
piget; haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo: "Quidam
sunt" inquit "tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter
hircosos, possint tamen inter unguentatos placere"; et, cum reprehendisset
versus, quos supra de Cethego posuimus:
"qui huiuscemodi" inquit "versus amant, liqueat tibi eosdem
admirari et Soterici lectos".
12. Dignus sane Seneca videatur
lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque veteris orationis
Soterici lectis compararit quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam
contemptisque.
13. Audias tamen commemorari ac
referri pauca quaedam, quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud,
quod in hominem avarum et avidum et pecuniae sitientem dixit: "Quid enim
refert, quantum habeas? multo illud plus est, quod non habes".
14. Benene hoc? sane bene; sed
adulescentium indolem non tam iuvant, quae bene dicta sunt, quam inficiunt,
quae pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt, quae deteriora sunt, et
quaedam in his non pro euthymemati aliquo rei parvae ac simplicis, sed in re
ancipiti pro consilio dicuntur.
|