1. Cum Delphos ad Pythia
conventumque totius ferme Graeciae visendum philosophus Taurus iret nosque ei
comites essemus inque eo itinere Lebadiam venissemus, quod est oppidum anticum
in terra Boeotia, adfertur ibi ad Taurum amicum eius quempiam, nobilem in
Stoica disciplina philosophum, aegra valitudine oppressum decumbere.
2. Tunc omisso itinere, quod
alioquin maturandum erat, et relictis vehiculis pergit eum propere videre,
nosque de more, quem in locum cumque iret, secuti sumus. Et ubi ad aedes, in
quis ille aegrotus erat, pervenimus, videmus hominem doloribus cruciatibusque
alvi, quod Graeci kolon dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex
eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius evadere non
dolorem magis indicantes quam pugnam adversum dolorem.
3. Post deinde, cum Taurus et
medicos accersisset conlocutusque de facienda medela esset et eum ipsum ad
retinendam patientiam testimonio tolerantiae, quam videbat, perhibito
stabilisset egressique inde ad vehicula et ad comites rediremus:
"vidistis" inquit Taurus "non sane iucundum spectaculum, sed
cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem.
Faciebat vis ina et natura morbi, quod erat suum, distractionem cruciatumque
membrorum, faciebat contra ratio et natura animi, quod erat aeque suum:
perpetiebatur et cohibebat coercebatque infra sese violentias effrenati
doloris. Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne uras quidem voces indecoras
edebat, signa tamen quaedam, sicut vidistis, existebant virtutis et corporis de
possessione hominis pugnantium".
4.
Tum e sectatoribus Tauri iuvenis in disciplinis philosophiae non ignavus:
"si tanta" inquit "doloris acerbitas est, ut contra voluntatem
contraque iudicium animi nitatur invitumque hominem cogat ad gemendum
confitendumque de malo morbi saevientis, cur dolor aput Stoicos indifferens
esse dicitur, non malum? cur deinde aut Stoicus homo cogi aliquid potest aut
dolor cogere, cum et dolorem Stoici nihil cogere et sapientem nihil cogi posse
dicant?"
5.
Ad ea Taurus vultu iam propemodum laetiore - delectatus enim videbatur
inlecebra quaestionis -: "si iam amicus" inquit "hic noster
melius valeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc,
opinor, tibi quaestionem dissolvisset, me autem scis cum Stoicis non bene
convenire vel cum Stoica potius; est enim pleraque et sibi et nobis
incongruens, sicut libro, quem super ea re composuimus, declaratur.
6.
Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego indoctius, ut aiunt, et apertius, quae
fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset
Stoicorum; nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum:
amathesteron pos eipe kai saphesteron lege."
Atque hinc exorsus de dolore atque de gemitu Stoici aegrotantis ita disseruit:
7.
"Natura" inquit "omnium rerum, quae nos genuit, induit nobis
inolevitque in ipsis statim principiis, quibus nati sumus, amorem nostri et
caritatem ita prorsus, ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam
nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conservandae hominum
perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum
prius rerum sensum adfectionemque caperet, quae a veteribus philosophis ta
prota kata physin appellata sunt: ut omnibus scilicet corporis sui commodis
gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret. Postea per incrementa aetatis
exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis
utilitatisque verae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum
incommodorumque dilectus; atque ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit
decori et honesti dignitas ac, si ei retinendae obtinendaeve incommodum
extrinsecus aliquod obstaret, contemptum est; neque aliud esse vere et
simpliciter bonum nisi honestum, aliud quicquam malum, nisi quod turpe esset,
existimatum est. Reliqua
omnia, quae in medio forent ac neque honesta essent neque turpia, neque bona
esse neque mala decretum est. Productiones tamen et reiectiones suis quaeque momentis
distinctae divisaeque sunt, quae proegmena et apoproegmena ipsi vocant.
Propterea voluptas quoque et dolor, quod ad finem ipsum bene beateque vivendi
pertinet, et in mediis relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt.
8.
Sed enim quoniam his primis sensibus doloris voluptatisque ante consilii et
rationis exortum recens natus homo inbutus est et voluptati quidem natura
conciliatus, a dolore autem quasi a gravi quodam inimico abiunctus alienatusque
est, idcirco adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio post addita
convellere ab stirpe atque extinguere vix potest. Pugnat autem cum his semper
et exultantis eas opprimit obteritque et parere sibi atque oboedire cogit.
9.
Itaque vidistis philosophum ratione decreti sui nixum cum petulantia morbi
dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem neque, ut
plerique dolentes solent, heiulantem atque lamentantem ac miserum sese et
infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem,
signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque
obprimere enitentis.
10.
"Sed haut scio," inquit "an dicat aliquis, ipsum illud, quod
pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est gemere et pugnare?
Quia enim omnia, quae non sunt mala, molestia quoque omni non carent, sed sunt
pleraque noxa quidem magna et pernicie privata, quia non sunt turpia, contra
naturae tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram
quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam. Haec ergo vir sapiens
tolerare et eluctari potest, non admittere omnino in sensum sui non potest;
analgesia enim atque apatheia non meo tantum," inquit "sed quorundam
etiam ex eadem porticu prudentiorum hominum, sicuti iudicio Panaetii, gravis
atque docti viri, inprobata abiectaque est.
11.
"Sed cur contra voluntatem suam gemitus facere cogitur philosophus
Stoicus, quem nihil cogi posse dicunt? Nihil sane potest cogi vir sapiens, cum
est rationi obtinendae locus: cum vero natura cogit, ratio quoque a natura data
cogitur. Quaere etiam, si videtur, cur manu alicuius ob oculos suos repente
agitata invitus coniveat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et
caput et oculos declinet, cur tonitru vehementius facto sensim pavescat, cur
sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis
inmanibus obrigescat.
12.
Haec enim et pleraque alia non voluntas nec consilium nec ratio moderatur, set
naturae necessitatisque decreta sunt.
13.
"Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri vicem nititur
ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam
misera et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione, qualem fuisse
accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum vulnera eius a
medicis exsecabantur, ridere solitus fuit; sed ea vera et proba fortitudost,
quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non
tolerandarum.
14.
Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes viri aut obeundis
abhorreant aut sustinendis".
15.
Cum haec Taurus dixisset videreturque in eandem rem plura etiam dicturus,
perventum est ad vehicula, et conscendimus.
|