Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • VI. De aenigmate.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. De aenigmate.

1. Quae Graeci dicunt "aenigmata", hoc genus quidam ex nostris veteribus "scirpos" appellaverunt. Quale est quod nuper invenimus per hercle anticum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus.

2. Versus tres hi sunt:
semel minusne an bis minus sit nescio,
an utrumque eorum; ut quondam audivi dicier,
Iovi ipsi regi noluit concedere.

3. Hoc qui nolet diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis de sermone Latino ad Marcellum libro secundo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License