1. Ad Cn.
Dolabellam proconsulari
imperio provinciam Asiam obtinentem deducta mulier Smyrnaea est.
2. Eadem mulier virum et filium
eodem tempore venenis clam datis vita interfecerat atque id fecisse se
confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus
et filius alterum filium mulieris ex viro priore genitum, adulescentem optimum
et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent. Idque ita esse factum
controversia non erat.
3.
Dolabella retulit ad consilium.
4. Nemo
quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et
confessum veneficium, quo maritus et filius necati forent, non admittendum
inpunitum videbatur et digna tamen poena in homines sceleratos vindicatum
fuisset.
5.
Dolabella eam rem Athenas ad Ariopagitas ut ad iudices graviores
exercitatioresque reiecit.
6.
Ariopagitae cognita causa accusatorem mulieris et ipsam, quae accusabatur, centesimo
anno adesse iusserunt.
7. Sic
neque absolutum mulieris veneficium est, quod per leges non licuit, neque
nocens damnata poenitaque, quae digna venia fuit.
8.
Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi factorum et dictorum
memorabilium nono.
|