1. P.
Africanus superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. Gracchorum pater, rerum
gestarum magnitudine et honorum atque vitae dignitate inlustres viri,
dissenserunt saepenumero de republica et ea sive qua alia re non amici fuerunt.
2. Ea
simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Iovi libaretur atque ob id
sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit, ut aput eandem mensam
duo illi iunctim locarentur.
3. Tum
quasi diis inmortalibus arbitris in convivio Iovis optimi maximi dexteras eorum
conducentibus repente amicissimi facti. Neque solum amicitia incepta, sed
adfinitas simul instituta;
4. nam P.
Scipio filiam virginem habens iam viro maturam ibi tunc eodem in loco despondit
eam Tiberio Graccho, quem probaverat elegeratque exploratissimo iudicii
tempore, dum inimicus est.
5.
Aemilius quoque Lepidus et Fulvius Flaccus nobili genere amplissimisque
honoribus et summo loco in civitate praediti odio inter sese gravi et simultate
diutina conflictati sunt.
6. Postea
populus eos simul censores facit. Atque illi, ubi voce praeconis renuntiati
sunt, ibidem in campo statim nondum dimissa contione ultro uterque et pari
voluntate coniuncti complexique sunt exque eo die et in ipsa censura et postea
iugi concordia fidissime amicissimeque vixerunt.
|