1. Est
plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula,
quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media
et communia, ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex
quibus quaedam satis nota sunt, ut "tempestas", "valitudo",
"facinus", "dolus", "gratia",
"industria".
2. Haec
enim fere iam vulgatum est ancipitia esse et utroqueversus dici posse.
"Periculum" etiam et "venenum" et "contagium"
non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse multum exemplorum huiusmodi
reperias.
3. Sed
"honorem" quoque mediam vocem fuisse et ita appellatum, ut etiam
malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum est.
4.
Quintus autem Metellus Numidicus in oratione, quam de triumpho suo dixit, his
verbis usus est: "Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto
vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto
probi iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam
mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites,
ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur".
5.
"Honorem" inquit "peiorem vobis habuit quam mihi"; cuius
verbi sententia est, quam ipse quoque supra dicit: "maiore vos adfecit
iniuria et contumelia quam me".
6.
Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc sententiam ex
oratione Quinti Metelli existimavi, ut depingeremus Socratis decretum:
kakion einai to adikein e to adikeisthai.
|