1.
"Aeditimus" verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua
"finitimus" et "legitimus".
2. Sed
pro eo a plerisque nunc "aedituus" dicitur nova et commenticia
usurpatione quasi a tuendis aedibus appellatus.
3.
Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse ... propter agrestes quosdam et
indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur.
4.
M. Varro in libro secundo ad Marcellum de Latino sermone "aeditumum"
dici oportere censet magis quam "aedituum", quod alterum sit recenti
novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum.
5.
Laevius quoque, ut opinor, in laodamia "claustritumum" dixit, qui
claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua "aeditumum"
dici videbat, qui aedibus praeest.
6.
In IV in Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum:
"Aeditumi custodesque mature sentiunt", in libris autem hoc vulgariis
"aeditui" scriptum est.
7.
Pomponii fabula atellania est, quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic
versus est:
qui postquam tibi appareo atque aeditumor in templo tuo.
Titus autem Lucretius in
carmine suo pro "aedituis" "aedituentes" appellat.
|