1. Philosophum nomine Peregrinum,
cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem,
vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem. Cumque
ad eum frequenter ventitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste
audivimus. In quibus id fuit, quod praecipuum auditu meminimus.
2. Virum quidem sapientem non
peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi
forent.
3. Non enim poenae aut infamiae
metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio.
4. Si qui tamen non essent tali
vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sponte facile a peccando
tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id
peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent;
5. "at si sciant"
inquit "homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius
pudentiusque peccabitur".
6. Propterea versus istos
Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat:
pros tauta krypte meden, hos apanth'horon
kai pant'akovon pant'anaptyssei chronos.
7. Alius quidam veterum poetarum,
cuius nomen mihi nunc memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.
|