Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • XII. Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii.

1. Haec quoque disciplina rhetorica est callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut, si obiectum sit turpe aliquid, quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id, quod infitiari non poterat, urbano facetoque dicto diluit.

2. Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit.

3. Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in vulgus exivit, obiectumque ei est, quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset.

4. Tum Cicero inopinata obprobratione permotus accepisse se negavit ac domum quoque se empturum negavit atque "adeo" inquit "verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero". Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab inimicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum: "akoinonoetoi" inquit "homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit, empturum sese negare propter competitores emptionis".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License