1. Cum
Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare "intra
kalendas" iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus
sum, an his verbis "intra Kalendas" ipsae quoque Kalendae tenerentur,
dixique ei me iudicem datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem
pronuntiarem.
2.
"Cur" inquit "hoc me potius rogas quam ex istis aliquem peritis
studiosisque iuris, quos adhibere in consilium iudicaturi soletis?"
3. Tum
illi ego ita respondi: "Si aut de vetere" inquam "iure et
recepto aut controverso et ambiguo aut novo et constituendo discendum esset,
issem plane sciscitatum ad istos, quos dicis;
4. sed
cum verborum Latinorum sententia, usus, ratio exploranda sit, scaevus profecto
et caecus animi forem, si, cum haberem tui copiam, issem magis ad alium quam ad
te".
5.
"Audi igitur" inquit "de ratione verbi quid existimem, sed eo
tamen pacto, ut id facias, non quod ego de proprietate vocis disseruero, sed
quod in ea re omnium pluriumve consensu observari cognoveris; non enim verborum
tantum communium verae atque propriae significationes longiore usu mutantur,
sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur".
6. Tum
deinde disseruit me et plerisque aliis audientibus in hunc ferme modum:
"Cum dies" inquit "ita praefinita est, ut iudex "intra
Kalendas" pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio non esse dubium,
quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi video, quod tu
quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur.
7. Ipsum
autem verbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur
"intra Kalendas", non alius accipi dies debeat, quam solae Kalendae. Nam
tres istae voces "intra, citra, ultra", quibus certi locorum fines
demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur "in, cis,
uls".
8. Haec
deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita
est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur "cis Tiberim" et
"uls Tiberim", dici coeptum est "citra Tiberim" et
"ultra Tiberim"; item quod erat "in", accedente eadem
syllaba "intra" factum est.
9. Sunt ergo haec omnia quasi
contermina iunctis inter se finibus cohaerentia: "intra oppidum",
"ultra oppidum", "citra oppidum", ex quibus
"intra", sicuti dixi, "in" significat;
10. nam qui dicit "intra
oppidum", "intra cubiculum", "intra ferias", non dicit
aliud quam "in oppido", "in cubiculo", "in
feriis".
11. "Intra Kalendas"
igitur non "ante Kalendas" est, sed "in Kalendis", id est
eo ipso die, quo kalendae sunt.
12. Itaque secundum verbi ipsius
rationem, qui iussus est "intra Kalendas" pronuntiare, nisi Kalendis
pronuntiet, contra iussum vocis facit;
13. nam si ante id fiat, non
"intra" pronuntiat, sed "citra".
14. Nescio quo autem pacto recepta
vulgo interpretatio est absurdissima, ut "intra Kalendas" significare
videatur etiam "citra kalendas" vel "ante Kalendas"; nihil
enim ferme interest.
15. Atque insuper dubitatur, an
Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod
inter haec medium est, "intra Kalendas", id est kalendis,
pronuntiandum sit.
16. Sed nimirum consuetudo vicit,
quae cum omnium domina rerum, tum maxime verborum est".
17. Ea omnia cum Apollinaris scite
perquam atque enucleate disputavisset, tum ego haec dixi: "Cordi"
inquam "mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque, quonam
modo veteres nostri particula ista, qua de agitur, usi sint, atque ita
invenimus Tullium in tertia in Verrem scripsisse istoc modo: "Locus intra
oceanum iam nullus est neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per
haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit".
18. "Intra oceanum"
dicit contra rationem tuam; non enim vult, opinor, dicere "in
oceano"; terras enim demonstrat omnis, quae oceano ambiuntur, ad quas a
nostris hominibus adiri potest: quae sunt "citra oceanum", non
"in oceano"; neque enim videri potest insulas significare nescio
quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur".
19. Tunc Sulpicius Apollinaris
renidens: "non me hercule inargute" inquit "nec incallide
opposuisti hoc Tullianum; sed Cicero "intra oceanum" non, ut tu
interpretare, "citra oceanum" dixit.
20. Quid enim potest dici
"citra oceanum" esse, cum undique oceanus circumscribat omnis terras
et ambiat? Nam "citra" quod est, id extra est; qui autem
potest "intra" esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte
orbis oceanus foret, tum, quae terra ad eam partem foret, "citra
oceanum" esse dici posset vel "ante oceanum"; cum vero omnis
terras omnifariam et undiqueversum circumfluat, nihil citra eum est, sed
undarum illius ambitu terris omnibus convallatis in medio eius sunt omnia, quae
intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum vertitur, sed
in caelo et intra caelum".
21.
Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere visus est. Set postea in libro M.
Tullii epistularum ad Servium Sulpicium sic dictum esse invenimus "intra
modum", ut "intra Kalendas" dicunt, qui dicere "citra
Kalendas" volunt.
22.
Verba haec Ciceronis sunt, quae adposui: "Sed tamen, quoniam effugi eius
offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si
perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius
voluntati et meis studiis serviam".
23.
"Modice" dixerat "hoc faciam", id est cum modo aequo et
pari;
24.
deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id vellet, addit: "aut etiam
intra modum", per quod ostendit minus sese id facturum esse, quam quod
fieri modice videretur, id est non ad ipsum modum, set retro paululum et citra
modum.
25.
In oratione etiam, quam pro P. Sestio scripsit, "intra montem Taurum"
sic dicit, ut non significet "in monte Tauro", sed "usque ad
montem cum ipso monte".
26.
Verba sunt haec ipsius M. Tullii ex ea, qua dixi, oratione: "Antiochum
Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum
intra montem Taurum regnare iusserunt; Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut
is in ea regnaret, condonarunt".
27.
"Intra montem" inquit "Taurum regnare iusserunt", quod non
proinde est, ut "intra cubiculum" dicimus, nisi videri potest id esse
"intra montem", quod est intra regiones, quae Tauri montis obiectu
separantur.
28.
Nam sicuti qui intra cubiculum est, is non in cubiculi parietibus, sed intra
parietes est, quibus cubiculum includitur, qui tamen ipsi quoque parietes in
cubiculo sunt, ita, qui regnat "intra montem Taurum", non solum in
monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus, quae Tauro monte clauduntur.
29.
Num igitur secundum istam verborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur
"intra Kalendas" pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis
iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae
consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod
Kalendarum die includitur "intra kalendas" esse recte dicitur.
|