1.
"Saltem" particula quam haberet principem significationem quaeque
vocis istius origo esset, quaerebamus.
2.
Ita enim primitus factam esse apparet, ut non videatur, sicuti quaedam
supplementa orationis, temere et incondite adsumpta.
3.
Atque erat, qui diceret legisse se in grammaticis commentariis P. Nigidii
"saltem" ex eo dictum, quod esset "si aliter", idque ipsum
dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam: "si aliter non
potest".
4.
Sed id nos in isdem commentariis Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose
legissemus, nusquam invenimus.
5.
Videntur autem verba ista "si aliter non potest" a significatione
quidem voculae huius, de qua quaerimus, non abhorrere. Set tot verba tamen in
paucissimas litteras cludere inprobae cuiusdam subtilitatis est.
6.
Fuit etiam, qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus,
"saltem" sibi dictum videri "u" littera media extrita;
"salutem" enim ante dictum, quod nos "saltem" diceremus.
"Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus" inquit
"quasi extremum aliquid petituri, quod negari minime debeat, dicere
"hoc saltem fieri aut dari oportere", tamquam salutem postremo
petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum".
7.
Sed hoc itidem non inlepide quidem fictum nimis tamen esse videtur
commenticium. Censuimus igitur amplius quaerendum.
|