Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • XV. Quod Sisenna in libris historiarum adverbiis huiuscemodi saepenumero usus est: "celatim", "vellicatim", "saltuatim".
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. Quod Sisenna in libris historiarum adverbiis huiuscemodi saepenumero usus est: "celatim", "vellicatim", "saltuatim".

1. Cum lectitaremus historiam Sisennae adsidue, huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus, cuimodi sunt haec: "cursim", "properatim", "celatim", "vellicatim", "saltuatim".

2. Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant; reliqua in historiarum sexto sic scripta sunt: "Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit". Item alio in loco: "Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License