1. M. Cicero in primo
Antonianarum ita scriptum reliquit: "Hunc igitur ut sequerer properavi,
quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam
id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa
autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei
vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis".
2. "Praeter naturam"
inquit "praeterque fatum". An utrumque idem valere voluerit
"fatum" atque "naturam" et duas res kath'henos hypokeimenou
posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natura ferre videatur,
alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua
ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio
et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra
fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
me kai hyper moiran domon Aidos eisaphiketai.
3. Nihil autem dubium est, quin
violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri
accidere praeter naturam.
4. Sed cur id quoque genus mortis
extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis.
5. Illud tamen non
praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato
opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim
potita est:
nam quia nec fato merita nec morte peribat, tamquam in faciendo fine vitae,
quae violenta sunt non videantur e fato venire.
6. Demosthenis autem, viri
prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura
atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa
egregia, cui titulus est hyper stephanou: Ho men tois goneusi nomizon monon
gegenesthai ton tes heimarmenes kai ton automaton thanaton perimenei; ho de kai
tei patridi hyper tou me tauten epidein doulevousan apothneiskein boulesetai.
7. Quod Cicero "fatum"
atque "naturam" videtur dixisse, id multo ante Demosthenes ten
pepromenen et ton automaton thanaton appellavit.
8. Automatos enim thanatos quasi
naturalis et fatalis nulla extrinsecus vi coactus venit.
|