1. Quibus otium et studium fuit
vitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M.
Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi:
2. "Cum Pacuvius"
inquiunt "grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex
urbe Roma concessisset, Accius tunc haut parvo iunior proficiscens in Asiam,
cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque
ab eo diebus retentus tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit.
3. Tum Pacuvium dixisse aiunt
sonora quidem esse, quae scripsisset, et grandia, sed videri tamen ea sibi
duriora paulum et acerbiora.
4. "Ita est," inquit
Accius "uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero,
quae deinceps scribam.
5. Nam quod in pomis est,
itidem" inquit "esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba
nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et
mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.
6. Relinquendum igitur visum est
in ingenio, quod dies atque aetas mitificet".
|