1. Multis
et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac
diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad
matrimonia capessenda hortaretur.
2. In ea
oratione ita scriptum fuit: "Si sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia
careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec
sine illis uno modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati
consulendum est."
3.
Videbatur quibusdam Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores
ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis
rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere
absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et
nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen
accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu
diceret maioribusque eas emolumentis et voluptatibus oblitterari easdemque
ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum culpa et
iniustitia evenire.
4.
Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat.
"Aliter" inquit "censor loqui debet, aliter rhetor. Rhetori concessum
est sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis, si veri
modo similes sint et possint movendos hominum animos qualicumque astu
inrepere." Praeterea
turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat.
5. "Sed enim Metellum,"
inquit "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum
atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud
dicere, quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super
ea re diceret, quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu
comprenderetur.
6. De molestia igitur cunctis
hominibus notissima confessus eaque confessione fidem sedulitatis veritatisque
commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium
validissimum atque verissimum, persuasit civitatem salvam esse sine
matrimoniorum frequentia non posse."
7. Hoc quoque aliud ex eadem
oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle
minus, quam quae a gravissimis philosophis scripta sunt.
8. Verba
Metelli haec sunt. "Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle
nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis
exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimilius exspectemus, nisi malis
rationibus finem facimus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi
adversarii non sunt. Dii
immortales virtutem adprobare, non adhibere debent."
|