1. Risu prorsus atque ludo res
digna est, cum plerique grammaticorum adseverant "necessitudinem" et
"necessitatem" mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit vis
quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum
religiosae coniunctionis idque unum solitarium significet.
2. Sicut autem nihil quicquam
interest, "suavitudo" dicas an "suavitas",
"sanctitudo" an "sanctitas", "acerbitudo" an
"acerbitas", "acritudo" an, quod Accius in Neoptolemo
scripsit, "acritas", ita nihil rationis dici potest, qui
"necessitudo" et "necessitas" separentur.
3. Itaque in libris veterum vulgo
reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est.
4. Sed necessitas sane pro iure
officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam, qui ob hoc
ipsum ius adfinitatis familiaritatisve coniuncti sunt, "necessarii"
dicuntur.
5. Repperi tamen in oratione C.
Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit, "necessitatem" dictam pro
"necessitudine", id est iure adfinitatis. Verba haec sunt:
"Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non
industria defuisse".
6. Hoc ego scripsi de utriusque
vocabuli indifferentia admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii
Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P.
Africano, Pauli filio, ita scriptum est:
"Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis bonum
imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa ei necessitudo aut summa
occasio data esset".
|