1.
Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta corpore aegro
adfectoque ac spe vitae tenui fuit.
2. Tunc
omnis eius sectatorum cohors ad cum accedit orantes obsecrantesque, ut ipse
deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde
ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque, quibus ab eo inbuti
fuissent.
3. Erant
tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et Menedemus. Ingenio
hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo fuit, Menedemus
autem Rhodo.
4.
Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret
tempestivum.
5. Postea
brevi tempore cum idem illi, qui de magistro destinando petierant, praesentes
essent, vinum ait, quod tum biberet, non esse id ex valitudine sua, sed
insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum vel Rhodium
aliquod vel Lesbium.
6. Id
sibi utrumque ut curarent, petivit usurumque eo dixit, quod sese magis
iuvisset.
7. Eunt,
quaerunt, inveniunt, adferunt.
8. Tum
Aristoteles Rhodium petit, degustat: "firmum" inquit "hercle
vinum et iucundum". Petit mox Lesbium.
9. Quo
item degustato:"utrumque" inquit "oppido bonum, sed hedion ho
Lesbios.
10. Id ubi
dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et verecunde successorem illa voce
sibi, non vinum delegisset.
11. Is
erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae.
12. Itaque
non diu post Aristotele vita defuncto ad Theophrastum omnes concesserunt.
|