Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VI. Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod vocabulum "barbarismi" non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.1. Quas Graeci prosoidias dicunt, eas veteres docti tum "notas vocum", tum "moderamenta", tum "accentiunculas", tum "voculationes" appellabant; 2. quod nunc autem "barbare" quem loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed "rusticum" et cum eo vitio loquentes "rustice" loqui dictitabant. 3. P. Nigidius in commentariis grammaticis: "rusticus fit sermo," inquit "si adspires perperam". 4. Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo "barbarismus", qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem inveni. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |