1.
Leaenas inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures
quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit.
2. Verba ex
eo libro haec sunt: He de de leaina eon ischyron kai thrasytaton hapax en toi
bioi tiktei hen; tiktousa gar synekballei toi teknoi tas meteras.
3.
Homerus autem leones - sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod
grammatici vocant - pluris gignere atque educare catulos dicit.
4.
Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:
heistekei hos tis te leon peri hoisi tekessin,
hoi rha te nepi'agonti synantesontai en hylei
andres epakteres.
5. Item
alio in loco idem significat:
pykna mala stenachon; hos te lis eugeneios,
hoi rha th'hypo skymnous elaphebolos harpasei aner
hyles ek pykines.
6. Ea nos
dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum
nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus
exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inveniemus,
cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.
|