1.
Labeo Antistius iuris quidem civilis disciplinam principali studio exercuit et
consulentibus de iure publice responsitavit; set ceterarum quoque bonarum
artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque
antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque
percalluerat eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos
utebatur.
2.
Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur, quorum
librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et
quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam
Latinam conducentium.
3.
Praeterea in libris, quos ad Praetoris edictum scripsit, multa posuit pariter
lepide atque argute reperta. Sicuti
hoc est, quod in quarto ad edictum libro scriptum legimus: "Soror"
inquit "appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea
domo, in qua nata est, et in aliam familiam transgreditur".
4. "Fratris" autem
vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique etymoi
interpretatur: "Frater" inquit "est dictus quasi "fere
alter".
|