1.
Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, qui inscribitur:
nescis, quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto convivarum numero
deque ipsius convivii habitu cultuque.
2.
Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi
ad Musarum, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum
plurimi, non plures quam novem.
3.
"Nam multos" inquit "esse non convenit, quod turba plerumque est
turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum
deinde convivium constat" inquit "ex rebus quattuor et tum denique
omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus
locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem" inquit
"convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput
subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet".
4. Sermones igitur id temporis
habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque
invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium
nostrum venustius fiat et amoenius.
5. "Quod profecto"
inquit "eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus
confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendis loqui non est otium.
Dominum autem" inquit "convivii esse oportet non tam lautum quam sine
sordibus", et "In convivio legi non omnia debent, sed ea potissimum,
quae simul sint biophele et delectent".
6.
Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit.
His enim verbis utitur: "Bellaria" inquit "ea maxime sunt
mellita, quae mellita non sunt; pemmasin enim cum pepsei societas infida".
7.
Quod Varro hoc in loco dixit "bellaria", ne quis forte in ista voce
haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae pemmata Graeci aut tragemata
dixerunt, ea veteres nostri "bellaria" appellaverunt. Vina quoque
dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque
esse ea "Liberi bellaria".
|