1.
In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus Labeonem Antistium legum
atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse.
2.
"Sed agitabat" inquit "hominem libertas quaedam nimia atque
vecors usque eo, ut divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum
tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis
antiquitatibus legisset",
3.
ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus
responderit:
4.
"cum a muliere" inquit "quadam tribuni plebis adversum eum aditi
in Gellianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum,
qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque
alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem
haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos venire et prendi se iubere,
sed vocandi absentem ius non habere".
5.
Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis
rerum humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus, verbaque
ipsa super ea re Varronis adscripsimus:
6.
"In magistratu" inquit "habent alii vocationem, alii prensionem,
alii neutrum: vocationem, ut consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem,
tribuni plebis et alii, qui habent viatorem; neque vocationem neque prensionem,
ut quaestores et ceteri, qui neque lictorem habent neque viatorem. Qui
vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia, sive
adsunt, quos vocant, sive acciri iusserunt. Tribuni plebis vocationem habent
nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam
quidam non modo privatum, sed etiam consulem in rostra vocari iusserunt. Ego
triumvirum vocatus a P. Porcio tribuno plebis non ivi auctoribus principibus et
vetus ius tenui. Item tribunus cum essem, vocari neminem iussi nec vocatum a
conlega parere invitum".
7.
Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum
privatus esset, vocatum a tribunis non isse.
8.
Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi, quos confiteare ius
habere prendendi? Nam qui
iure prendi potest, etiam in vincula duci potest.
9. Sed quaerentibus nobis, quam
ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non
habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo
nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis,
quibus usus praesens fuisset, ut iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac
propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate
eorum et praesentium oculis opus erat.
|