1. Cum ex
angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem
fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius
publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani ad praetorem in
ius vocari posset.
2. Id
autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat,
ut vocandus esset in ius quaestor.
3. Non
pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam
magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire
nollet, capi atque prendi salva ipsius magistratus maiestate posset.
4. Sed
ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique
animadvertissem, protuli unum et vicesimum rerum humanarum in quo ita scriptum
fuit: "Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque
prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas. M.
Laevinus aedilis curulis a privato ad praetorem in ius est eductus; nunc stipati
servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent
populum".
5. Hoc
Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores
neque vocationem habere neque prensionem dicit.
6.
Utraque igitur libri parte recitata in Varronis omnes sententiam concesserunt,
quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
|