1. Qui verba Latina fecerunt
quique his probe usi sunt, "humanitatem" non id esse voluerunt, quod
volgus existimat quodque a Graecis philanthropia dicitur et significat
dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed
"humanitatem" appellaverunt id propemodum, quod Graeci paideian
vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui
sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim
scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini datast
idcircoque "humanitas" appellata est.
2. Sic igitur eo verbo veteres
esse usos et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri
declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere.
3. Itaque verba posui Varronis e
libro rerum humanarum primo, cuius principium hoc est: "Praxiteles, qui
propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus".
4. "Humaniori" inquit
non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis
litterarum sit - hoc enim cum sententia nequaquam convenit -, sed eruditiori
doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia
cognoverit.
|