Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XVIII. Quid aput M. Catonem significent verba haec "inter os atque offam".1. Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus vitio creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: "Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam ibi vero longum intervallum est". 2. Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet, quaenam esset eorum verborum sententia. 3. Tum Apollinaris nobis praesentibus
- nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia -
rescripsit Claro ut viro erudito brevissime vetus esse proverbium "inter
os et offam" idem significans, quod Graecus ille paroimiodes versus: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |