Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS DECIMUS
    • XIX. ...
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. ...

1. Versus est notae vetustatis senarius:
sophoi tyrannoi ton sophon xynousiai.

2. Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli, quae inscripta est Aias Lokros; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.

3. Sed etiam ille versus non minus notus:
geron geronta paidagogeso s'ego,
et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Phiotides, et in Bacchis Euripidi.

4. Id quoque animadvertimus aput Aeschylum en toi pyrphoroi Promethei et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ino, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:
sigon th'hopou dei kai legon ta kairia,
Euripides ita:
sigan th'hopou dei kai legein hin'asphales.
Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License