Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS DECIMUS
    • XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.

1. Interrogatus est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, "has" ne "urbis" an "has urbes" et "hanc turrim" an "hanc turrem" dici oporteret. "Si aut versum" inquit "pangis aut orationem solutam struis atque ea verba tibi dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum".

2. Tum is, qui quaesierat: "quonam modo" inquit "vis aurem meam interrogem?"

3. Et Probum ait respondisse: "Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in locis "urbis" et "urbes" dixit arbitrio consilioque usus auris.

4. Nam in primo georgicon, quem ego" inquit "librum manu ipsius correctum legi, "urbis" per "i" litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt:
urbisne invisere, Caesar,
terrarumque velis curam.
Verte enim et muta, ut "urbes" dicas: insubidius nescio quid facies et pinguius.

5. Contra in tertio Aeneidis "urbes" dixit per "e" litteram:
centum urbes habitant magnas. Hic item muta, ut "urbes" dicas: nimis exilis vox erit et exsanguis; tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum.

6. Praeterea idem Vergilius "turrim" dixit, non "turrem", et "securim", non "securem":
turrim in praecipiti stantem
incertam excussit cervice securim.
Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo utrumque loco per "e" litteram dicas".

7. At ille, qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo:
"cur" inquit "aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego".

8. Tum Probus iam commotior: "noli" inquit "igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, "urbis" an "urbes". Nam cum id genus sis, quod video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris".

9. His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer.

10. Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et "tres" et "tris" posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere.

11. Versus ex decimo hi sunt:
tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit.
"Tres" illic, "tris" hic; pensicula utrumque modulareque: reperies suo quidque in loco sonare aptissime.

12. Sed in illo quoque itidem Vergilii versu:
haec finis Priami fatorum,
si mutes "haec" et "hic finis" dicas, durum atque absonum erit, respuentque aures, quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes:
quem das finem, rex magne, laborum?
Nam si ita dicas: "quam das finem", iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris.

13. Ennius item "rectos cupressos" dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu:
capitibus nutantis pinos rectosque cupressos.
Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est "rectos" dicere "cupressos" quam "rectas".

14. Contra vero idem Ennius in annali duodevicesimo "aere fulva" dixit, non "fulvo", non ob id solum, quod Homerus eera batheian dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior est visus et amoenior.

15. Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum in quinta in Verrem "fretu" scribere quam "freto": "Perangusto" inquit "fretu divisa". Erat enim crassius vetustiusque "perangusto freto" dicere.

16. Itidem in secunda simili usus modulamine "manifesto peccatu" inquit, non "peccato"; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi.

17. Verba sunt Ciceronis haec: "Nemo ita vivebat, ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur, ut, cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret".

18. Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est.

19. "Hic" enim "peccatus", quasi "peccatio", recte Latineque dicitur, sicut "hic incestus" non qui admisit, sed quod admissum est, et "hic tributus", quod "tributum" nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. "Hic" quoque "adlegatus" et "hic arbitratus" pro "adlegatione" proque "arbitratione" dicuntur, qua ratione servata "arbitratu" et "adlegatu meo" dicimus.

20. Sic igitur "in manifesto peccatu" dixit, ut "in manifesto incestu" veteres dixerunt, non quin Latinum esset "peccato" dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est.

21. Lucretius aeque auribus inserviens "funem" feminino genere appellavit in hisce versibus:
haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arva,
cum dicere usitatius manente numero posset:
aureus e caelo demisit funis in arva.

22. Sacerdotes quoque feminas M. Cicero "antistitas" dicit, non secundum grammaticam legem "antistites". Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: "Sacerdotes" inquit "Cereris atque illius fani antistitae".

23. Usque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt suis verba modulis pensitantem.

24. "Quod qui non sentiunt," inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, "quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio".

25. Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco koloious te pseras te, alio in loco non pseron, set psaron dixit:
ton d'hos te psaron nephos erchetai ee koloion,
secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License