Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS DECIMUS
    • XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro.

1. T. Castricius, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente - usus enim sum eo magistro - discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: "equidem" inquit "maluissem vos togatos esse; si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus, quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit".

2. Haec me audiente Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit.

3. Plerique autem ex his, qui audierant, requirebant, cur "soleatos" dixisset, qui gallicas non soleas, haberent.

4. Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est:

5. omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, "soleas" dixerunt, nonnumquam voce Graeca "crepidulas".

6. "Gallicas" autem verbum esse opinor novum non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: "Cum gallicis" inquit "et lacerna cucurristi".

7. Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, "crepidas" et "crepidulas" prima syllaba correpta id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci krepidas vocant, eiusque calciamenti sutores "crepidarios" dixerunt.

8. Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: "Crepidarium" inquit "cultellum rogavit a crepidario sutore".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License