1. In
fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circum undique inaurata equorum
atque signorum militarium, subscriptumque est: "ex manubiis".
2.
Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem
opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur,
quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie "manubiarum"
illa inscriptio.
3. Tum
quispiam, qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati
nominis: ""ex manubiis"" inquit "significat "ex
praeda"; manubiae enim dicuntur praeda, quae manu capta est".
4.
"Etiamsi" inquit Favorinus "opera mihi princeps et prope omnis
in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens
sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc
ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiae
praeda. Sed quaero, an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione,
quam dixit de lege agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida
geminatione iunxerit "manubias" et "praedam", si duo haec
verba idem significant neque ulla re aliqua dissident?"
5. Atque,
ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria, verba ipsa M. Tulli statim
dixit.
6. Ea nos
hic adscripsimus: "Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore decemviri
vendent"; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: "Ex
praeda, ex manubiis, ex auro coronario".
7. Ac deinde ad eum convertit,
qui manubias esse praedam dixerat, et:
"videturne tibi" inquit "utroque in loco M. Cicero duobus verbis
idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco
dignus, quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum
insectatus est, cum ait:
dis tauton hemin eipen ho sophos Aischylos.
heko gar eis gen, phesi, kai katerchomai;
heko de tauton esti toi katerchomai.
Ne ton Di', hosper g'ei tis eipoi geinotoi;
chreson sy maktran, ei de boulei, karpodon?"
8. "Nequaquam vero"
inquit ille "talia videntur, quale est maktra et karpodos, quae vel a
poetis vel oratoribus Graecis nostrisque celebrandae et ornandae rei gratia
duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur."
9. "Quid igitur" inquit
Favorinus "valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine
in "manubiis" et in "praeda"? num ornat, ut alioqui solet,
orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi vel
exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? sicut in
libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo accusatore est, una eademque res
pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur: "Sicilia tota, si una
voce loqueretur, hoc diceret: "quod auri, quod argenti, quod ornamentorum
in meis urbibus, sedibus, delubris fuit"". Nam cum urbes semel totas
dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus.
10. Item in eodem libro simili
modo: "Siciliam" inquit "provinciam C. Verres per triennium
depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana
spoliasse dicitur".
11. Ecquid videtur, cum Siciliam
provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et
fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque varia:
"depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse", nonne unam et
eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi
verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia
cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius
feriunt.
12. "Hoc ornatus genus in
crimine uno vocibus multis atque saevis exstruendo ille iam tunc M. Cato
antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicut in illa, quae inscripta est
de decem hominibus, cum Thermum accusavit, quod decem liberos homines eodem
tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus
est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina
quaedam sublustria, libitum est ea mihi apomnemonevein: "Tuum nefarium
facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam
trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem
hominibus vitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis".
13. Item M. Cato in orationis
principio, quam dixit in senatu Pro Rhodiensibus, cum vellet res nimis
prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit.
14. Verba eius haec sunt:
"Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque
prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere".
15. Itidem Cato ex originum VII in
oratione, quam contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem
re usus est: "Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox,
vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer," ...
16. "Sed ante omnis apud
Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est:
Hektora d'ek beleon hypage Zeus ek te konies
ek t'androktasies ek th'haimatos ek te kydoimou.
Item in alio versu:
hysminai te machai te phonoi t'androktasiai te.
17. Nam cum omnia ista utrobique multa
et cognominata nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia
facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est.
18. Neque non illa quoque aput
eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est:
Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, bis
ad eos verbis usus est:
meketi, paide philo, polemizete mede machesthe,
19. in quo versu non oportet
videri alterum verbum idem, quod superius, significans supplendi numeri causa
extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile.
Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et
cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam
perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque,
duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem.
20.
Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignava et frigida videri
debet:
mnesteres d'ara Telemachoi thanaton te moron te ertyon,
quod bis idem: thanaton et moron dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae
tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.
21.
Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:
bask'ithi, oule Oneire,
et
bask'ithi, Iri tacheia,
verba idem duo significantia non frustra posita esse ek parallelon, ut quidam
putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis?
22.
"Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi durae
auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed
figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus verberaverunt:
23.
"Vultus denique" inquit "totus, qui sermo quidam tacitus mentis
est, hic in fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, decepit,
fefellit, induxit".
24.
Quid igitur simile est" inquit "apud eundem in "praeda" et
"manubiis"? Nihil profecto istiusmodi.
25.
Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusve; sed
aliud omnino "praeda" est, ut in libris rerum verborumque veterum
scriptum est, aliud "manubiae".
26.
Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt, manubiae vero
appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta.
27.
Utrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos
persecuturosque: et praedam, quae nondum esset venundata, et pecuniam, quae ex
venditione praedae percepta esset.
28.
"Itaque haec inscriptio, quam videtis: "ex manubiis", non res
corporaque ipsa praedae demonstrat - nihil enim captum est horum a Traiano ex
hostibus -, sed facta esse haec conparataque "ex manubiis", id est ex
pecunia praedaticia, declarat.
29.
Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem
populi Romani ex praeda vendita contracta.
30.
Quod "per quaestorem" autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum
aerario significari. Nam
cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est.
31. Est tamen nonnusquam invenire
ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere et incuriose
"praedam" pro "manubiis" et "manubias" pro
"praeda" posuerint aut tropica quadam figura mutationem vocabuli
fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.
32. Sed enim, qui proprie atque
signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam
dixerunt".
|