1. P.
Nigidii verba sunt ex commentariorum grammaticorum vicesimo quarto, hominis in
disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: "Deinde" inquit
"voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut
"Valeri", utrum interrogandi an vocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba
superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur; at in casu vocandi
summo tonost prima, deinde gradatim descendunt".
2. Sic quidem Nigidius dici
praecipit. Sed si quis nunc Valerium appellans in casu vocandi secundum id
praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit, quin rideatur.
3. "Summum" autem
"tonum" prosoidian acutam dicit et, quem accentum nos dicimus,
"voculationem" appellat et "casum interrogandi" eum dicit,
quem nunc nos genetivum dicimus.
4. Id quoque in eodem libro
Nigidiano animadvertimus: "Si "huius"" inquit
""amici" vel "huius magni" scribas, unum "i"
facito extremum; sin vero "hi magnei", "hi amicei" casu
multitudinis recto, tum ante "i" scribendum erit "e", atque
id ipsum facies in similibus". Item: "si "huius terrai"
scribas, "i" littera sit extrema, si "huic terrae", per
"e" scribendum est". Item: ""mei" qui scribit in
casu interrogandi, velut cum dicimus "mei studiosus", per
"i" unum scribat, non per "e"; at cum "mihei",
tum per "e" et "i" scribendum est, quia dandi casus
est".
5. Haec nos auctoritate
doctissimi hominis adducti propter eos, qui harum quoque rerum scientiam
quaerunt, non praetermittenda existimavimus.
|