Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS DECIMUS
    • XXVII. De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVII. De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.

1. Partheni poetae versus est:
Glaukoi kai Nerei kai einalioi Melikertei.

2. Eum versum Vergilius aemulatus est itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

3. Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem neoterikoteros et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
Tauron d'alpheioi, tauron de Poseidaoni.
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License