1.
Legebatur Panaetii philosophi liber de officiis secundus ex tribus illis
inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus
est.
2. Ibi
scriptum est cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum vel maxime, quod esse
haerereque in animo debet.
3. Id
autem est ad hanc ferme sententiam: "Vita" inquit "hominum, qui
aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia
periculaque ex inproviso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cavenda atque declinanda perinde
esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui
pancratiastae vocantur.
4. Nam sicut illi ad certandum
vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis
quasi vallo praemuniunt membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad
vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata: ita animus atque mens viri
prudentis adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore
prospiciens debet esse, erecta, ardua, saepta solide, expedita, numquam
conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae
verbera contraque insidias iniquorum quasi brachia et manus protendens, ne qua
in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis
oboriatur".
|