1.
Verba sunt Claudii Quadrigarii ex annalium eius XIII: "Contione dimissa
Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur,
tota civitas eum reduxit".
2.
Cum is liber eaque verba M. Frontoni nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus
legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur "multis
mortalibus" pro "hominibus multis" inepte frigideque in historia
nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi, cui hoc videbatur: "ain
tu," inquit "aliarum homo rerum iudicii elegantissimi,
"mortalibus multis" ineptum tibi videri et frigidum, nil autem
arbitrare causae fuisse, quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani
sermonis "mortalibus" maluit quam "hominibus" dicere,
eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si "cum
multis hominibus" ac non "cum multis mortalibus" diceret?
3.
Ego quidem" inquit "sic existimo, nisi si me scriptoris istius
omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit,
longe longeque esse amplius, prolixius, fusius in significanda totius prope
civitatis multitudine "mortales" quam "homines" dixisse.
4.
Namque "multorum hominum" appellatio intra modicum quoque numerum
cohiberi atque includi potest, "multi" autem "mortales"
nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus, quod in civitate
est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius,
ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere
"cum multis mortalibus" Metellum in Capitolium venisse dixit
emphatikoteron, quam si "cum multis hominibus" dixisset".
5.
Ea nos omnia, quae Fronto dixit, cum ita, ut par erat, non adprobantes tantum,
sed admirantes quoque audiremus: "videte tamen," inquit "ne
existimetis semper atque in omni loco "mortales multos" pro "multis
hominibus" dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satura
proverbium to epi tei phakei myron."
6.
Hoc iudicium Frontonis etiam in parvis minutisque vocabulis non
praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi
verborum consideratio.
|