1. Animadvertere est pleraque
verborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt, decessisse vel in
aliam longe vel in proximam eamque decessionem factam esse consuetudine et
inscitia temere dicentium, quae, cuimodi sint, non didicerint.
2. Sicuti quidam faciem esse
hominis putant os tantum et oculos et genas? quod Graeci dicunt quando facies
sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius a faciendo dicta,
ut ab aspectu species et a fingendo figura.
3. Itaque Pacuvius in tragoedia,
quae Niptra inscribitur, "faciem" dixit hominis pro corporis
longitudine:
"aetate" inquit "integra,
feroci ingenio, facie procera virum".
4. Non
solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum
"facies" dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive
dicatur, probe dicitur.
5. Sallustii verba sunt ex
historia secunda: "Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in
orientem quam occidentem latior prominet".
6. Ecce autem id quoque in mentem
venit, quod etiam Plautus in Poenulo "faciem" pro totius corporis
colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt:
sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi. -
statura non magna, corpore aquilost. - ipsa east. -
specie venusta, ore atque oculis pernigris. -
formam quidem hercle verbis depinxti probe!
7. Praeterea memini Quadrigarium
in undevicesimo "faciem" pro statura totiusque corporis figura
dixisse.
|