1. Adversum istos, qui sese
Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu stellarum dicere
posse, quae futura sunt, profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum
Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione;
2. exercendine aut ostentandi
gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere.
Capita autem locorum argumentorumque, quibus usus est, quod eius meminisse
potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme
sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse, quantae
videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed
id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et
cibum quaestumque ex mendaciis captantes.
3. Atque eos, quoniam viderent
terrena quaedam inter homines sita caelestium rerum sensu atque ductu moveri,
quale est, quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque,
hinc videlicet sibi argumentum ad persuadendum paravisse, ut crederemus omnia
rerum humanarum et parva et maxima tamquam stellis atque sideribus evincta duci
et regi.
4. Esse autem nimis quam ineptum
absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium
quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi
pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus id negotium quasi habena
quadam de caelo vinctum gubernari.
5. Quod etsi vi et ratione
quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque
vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set
coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, pachymeresteron nullo scientiae
fundo concepta, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies
est per intervalla media caligantium;
6. tolli enim, quod maxime inter
deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras
praenoscerent.
7. Ipsam deinde siderum
stellarumque observationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent,
haudquaquam putabat liquide consistere.
8. "Nam si principes
Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et
discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur, observaverunt,
procedat" inquit "haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione
caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest" inquit "ratio
Chaldaeorum observationis manere, si quis ea uti velit sub diversis caeli
regionibus. Nam quanta" inquit "partium circulorumque caeli ex
devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt?
9. Eaedem igitur stellae, per
quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas
aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi
placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum
alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput
Nilum?
10. Per autem" inquit "inconsequens
ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque atio caeli
curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari
idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris".
11. Praeterea mirabatur id cuiquam
pro percepto liquere stellas istas, quas a Chaldaeis et Babyloniis sive
Aegyptiis observatas ferunt, quas multi "erraticas", Nigidius
"errones" vocat, non esse plures quam volgo dicerentur;
12. posse enim fieri existimabat,
ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque
perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent
propter exsuperantiam vel splendoris vel altitudinis.
13. "Nam et quaedam"
inquit "sidera e quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum
hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt
aliis omnino ignarissima.
14. Atque uti demus" inquit
"et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae
tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad
percipiendum, quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut
transitus?
15. Nam si isto modo coepta fieri
observatio est, ut animadverteretur, quo habitu quaque forma quaque positura
stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte vita fortuna eius et
mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad postremum finis
etiam vitae spectaretur eaque omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac
postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent,
eadem ceteris quoque eventura existimarentur, qui eodem illo tempore nati
fuissent;
16. si isto" inquit
"modo observari coeptum et ex ea observatione conposita quaedam disciplina
est, nullo id pacto potest procedere.
17. Dicant enim, quot tandem annis
vel potius quot saeculis orbis hic observationis perfici quiverit".
18. Constare quippe inter
astrologos dicebat stellas istas, quas erraticas dicerent, quae esse omnium
rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad
eundem locum cum eodem habitu simul omnes, unde profectae sunt, redire ut neque
ullus observationis tenor neque memoriae, neque ulla effigies litterarum tanto
aevo potuerint edurare.
19. Atque illud etiam, cuimodi
esset, considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret, quo primum
tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea, cum in decem mensibus
proximis in lucem ederetur, quaerebatque, qui conveniret diversam super eodem
fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem
stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret.
20. Sed et nuptiarum tempore, ex
quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris ac feminae coitu iam
declarari oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine, quales
qualique fortuna homines gignerentur, ac multo etiam ante, cum pater ipse atque
mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici, quinam olim
futuri essent, quos hi creaturi forent, et supra longe atque longe per
infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est,
centesimo usque abhinc saeculo vel magis primo caeli atque mundi exordio atque
inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem
hominis nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint, qualis qualique
fato futurus sit, quisquis hodie natus est.
21. "Quo autem" inquit
"pacto credi potest uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem
atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post
longissima saeculorum spatia restitui, si vitae fortunarumque eiusdem hominis
indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum cius gradus perque
infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa non
eadem stellarum facie denotantur?
22. Quod si id fieri potest eaque
diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad
significanda eorum hominum, qui post nascentur, exordia, imparilitas haec
turbat observationem, omnisque ratio disciplinae confunditur".
23. Iam vero id minime ferundum
censebat, quod non modo casus et eventa, quae evenirent extrinsecus, sed
consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque
et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum
impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent: tamquam quod
forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursum volueris, non
ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium
siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, logika
zoa, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua
sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus.
24. "Ac si" inquit
"potuisse praedici adfirmant, Pyrrusne rex an Manius Curius proelio
victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent
dicere, quisnam ibi ludentium vincat? an videlicet magna sciunt, parva nesciunt,
et minora maioribus inperceptiora sunt?
25. Sed si magnitudines rerum sibi
vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt,
volo" inquit "mihi respondeant, quid in hac totius mundi contemplatione
prae tantis naturae operibus in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque
hominum magnum putent? atque id velim etiam," inquit "ut respondeant:
26. si tam parvum atque rapidum
est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo
puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non
queant, et si idcirco gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non
eodem temporis puncto editi sunt, peto" inquit "respondeant, cursum
illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest,
quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere,
cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes
facere dicant mutationes?"
27. Ad postremum autem ecquid
esset, quod adversum hoc dici posset, requirebat, quod homines utriusque sexus,
omnium aetatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus, sub
quibus geniti sunt, longe distantibus, omnes tamen isti aut hiantibus terris
aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu
obruti eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent.
28. "Quod scilicet"
inquit "numquam eveniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas
unumquidque leges haberent.
29. Quod si quaedam" inquit
"in hominum morte atque vita etiam diversis temporibus editorum per
stellarum pares quosdam postea conventus paria nonnulla et consimilia posse
dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu venire, ut
existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae simul
et Antisthenae et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, vita omni et
morte pari? quod nequaquam" inquit "prorsus fieri potest.
30. Non igitur hac causa probe uti
queunt adversum hominum impares ortus, interitus pares".
31. Illud autem condonare se his
dicebat, quod non id quoque requireret, si vitae mortisque hominum rerumque
humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid
de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique
animantibus dicerent? an istaec quoque isdem, quibus homines, legibus
nascerentur isdemque itidem exstinguerentur? ut aut ranunculis quoque et
culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id
non putarent, nulla ratio videretur, cur ea siderum vis in hominibus valeret,
deficeret in ceteris.
32. Haec nos sicca et incondita et
propemodum ieiuna oratione adtingimus. Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit
utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et
splendidius et profluentius exsequebatur atque identidem commonebat, ut
caveremus, ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod
viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.
33. "Non enim
comprehensa" inquit "neque definita neque percepta dicunt, sed
lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes inter falsa atque vera
pedetemptim quasi per tenebras ingredientes eunt et aut multa temptando
incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa
credulitate ducente perveniunt callide ad ea, quae vera sunt, et idcirco
videntur in praeteritis rebus quam in futuris veritatem facilius imitari. Ista
tamen omnia, quae aut temere aut astute vera dicunt, prae ceteris," inquit
"quae mentiuntur, pars ea non sit millesima".
34. Praeter haec autem, quae
dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia,
quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuvianum
illud:
nam si, quae eventura sunt, provideant, aequiperent Iovi,
item Accianum illud:
"nil" inquit "credo auguribus, qui aures verbis divitant
alienas, suas ut auro locupletent domus".
35. Idem Favorinus deterrere
volens ac depellere adulescentes a genethliacis istis et quibusdam aliis id
genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto
adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat:
36.
"Aut adversa" inquit "eventura dicunt alit prospera. Si dicunt
prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando; si adversa dicunt et mentiuntur,
miser fies frustra timendo; sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam
inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque
eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et exspectatio te spei suspensum
fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam praefloraverit. Nullo igitur
pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus".
|