1. Quo
primum tempore a praetoribus lectus in iudices sum, ut iudicia quae appellantur
privata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis scriptos
conquisivi, ut homo adulescens a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad iudicandas
lites vocatus rem iudiciariam, quoniam vocis, ut dicitur, vivae penuria erat,
ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem. Atque in dierum quidem
diffissionibus conperendinationibusque et aliis quibusdam legitimis ritibus ex
ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et quorundam aliorum iurisperitorum
commentariis commoniti et adminiculati sumus.
2. In his
autem, quae existere solent, negotiorum ambagibus et in ancipiti rationum diversarum
circumstantia nihil quicquam nos huiuscemodi libri iuverunt.
3. Nam
etsi consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda sunt, generalia
tamen quaedam praemonita et praecepta sunt, quibus ante causam praemuniri iudex
praepararique ad incertos casus futurarum difficultatum debeat, sicut illa mihi
tunc accidit inexplicabilis reperiendae sententiae ambiguitas.
4.
Petebatur apud me pecunia, quae dicebatur data numerataque; sed qui petebat,
neque tabulis neque testibus id factum docebat et argumentis admodum exilibus
nitebatur.
5. Sed
eum constabat virum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et vitae inculpatissimae,
multaque et inlustria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur;
6. illum
autem, unde petebatur, hominem esse non bonae rei vitaque turpi et sordida
convictumque volgo in mendaciis plenumque esse perfidiarum et fraudum
ostendebatur.
7. Is
tamen cum suis multis patronis clamitabat probari apud me debere pecuniam datam
consuetis modis: expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione,
tabularum obsignatione, testium intercessione;
8. ex
quibus omnibus si nulla re probaretur, dimitti iam se oportere et adversarium
de calumnia damnari; quod de utriusque autem vita atque factis diceretur,
frustra id fieri atque dici; rem enim de petenda pecunia apud iudicem privatum
agi, non apud censores de moribus.
9. Tunc
ibi amici mei, quos rogaveram in consilium, viri exercitati atque in
patrociniis et in operis fori celebres semperque se circumundique
distrahentibus causis festinantes, non sedendum diutius ac nihil esse dubium
dicebant, quin absolvendus foret, quem accepisse pecuniam nulla probatione
sollemni docebatur.
10. Sed
enim ego homines cum considerabam, alterum fidei, alterum probri plenum
spurcissimaeque vitae ac defamatissimae, nequaquam adduci potui ad absolvendum.
11. Iussi
igitur diem diffindi atque inde a subselliis pergo ire ad Favorinum
philosophum, quem in eo tempore Romae plurimum sectabar, atque ei de causa ac
de hominibus quae apud me dicta fuerant, uti res erat, narro omnia ac peto, ut
et ipsum illud, in quo haerebam, et cetera etiam, quae observanda mihi forent
in officio iudicis, faceret me, ut earum rerum essem prudentior.
12. Tum
Favorinus religione illa cunctationis et sollicitudinis nostrae conprobata:
"id quidem," inquit "super quo nunc deliberas, videri potest
specie tenui parvaque esse. Sed si de omni quoque officio iudicis praeire tibi me
vis, nequaquam est vel loci huius vel temporis;
13.
est enim disceptatio ista multiiugae et sinuosae quaestionis multaque et anxia
cura et circumspicientia indigens.
14.
Namque ut pauca tibi nunc quaestionum capita adtingam, iam omnium primum hoc de
iudicis officio quaeritur: si iudex forte id sciat, super qua re apud eum
litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta aut in iudicium deducta sit,
ex alio quodam negotio casuve aliquo cognita liquido et comperta sit neque id
tamen in agenda causa probetur, oporteatne eum secundum ea, quae sciens venit,
iudicare an secundum ea, quae aguntur?
15.
Id etiam" inquit "quaeri solet, an deceat atque conveniat iudici
causa iam cognita, si facultas esse videatur conponendi negotii, officio
paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes
recipere?
16.
Atque illud amplius ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter cognoscendum
ea, quae dicto quaesitoque opus est, dicere et quaerere, etiamsi, cuius ea dici
quaerique interest, neque dicat neque postulet? Patrocinari enim prorsus hoc esse aiunt, non iudicare.
17. "Praeter haec super ea
quoque re dissentitur, ati ex usu exque officio sit iudicis rem causamque, de
qua cognoscit, interlocutionibus suis ita exprimere consignareque, ut ante
sententiae tempus ex his, quae apud eum in praesens confuse varieque dicuntur,
proinde, ut quoquo in loco ac tempore movetur, signa et indicia faciat motus
atque sensus sui.
18.
Nam qui iudices" inquit "acres atque celeres videntur, non aliter
existimant rem, qua de agitur, indagari conprehendique posse, nisi is, qui
iudicat, crebris interrogationibus necessariisque interlocutionibus et suos
sensus aperiat et litigantium deprehendat.
19.
Contra autem, qui sedatiores et graviores putantur, negant iudicem debere ante
sententiam, dum causa utrimque agitatur, quotiens aliqua re proposita motus
est, totiens significare quid sentiat. Eventurum enim aiunt, ut, quia pro
varietate propositionum argumentorumque alius atque alius motus animi patiendus
est, aliter atque aliter eadem in causa eodemque in tempore sentire et
interloqui videantur.
20.
"Sed de his" inquit "et ceteris huiuscemodi iudicialis officii
tractatibus et nos posthac, cum erit otium, dicere, quid sentiamus, conabimur
et praecepta Aelii Tuberonis super officio iudicis, quae nuperrime legi,
recensebimus.
21. Quod autem ad pecuniam
pertinet, quam apud iudicem peti dixisti, suadeo hercle tibi, utare M. Catonis,
prudentissimi viri, consilio, qui in oratione, quam pro L. Turio contra Cn.
Gellium dixit, ita esse a maioribus traditum observatumque ait, ut si, quod
inter duos actum est, neque tabulis neque testibus planum fieri possit, tum
apud iudicem, qui de ea re cognosceret, uter ex his vir melior esset,
quaereretur et, si pares essent seu boni pariter seu mali, tum illi, unde
petitur, crederetur ac secundum eum iudicaretur.
22.
In hac autem causa, de qua tu ambigis, optimus est qui petit, unde petitur
deterrimus, et res est inter duos acta sine testibus.
23.
Eas igitur et credas ei qui petit, condemnesque eum de quo petitur? quoniam,
sicuti dicis, duo pares non sunt et qui petit melior est".
24.
Hoc quidem mihi, tum Favorinus, ut virum philosophum decuit, suasit.
25.
Sed maius ego altiusque id esse existimavi, quam quod meae aetati et
mediocritati conveniret, ut cognovisse et condemnasse de moribus, non de
probationibus rei gestae viderer; ut absolverem tamen, inducere in animum non
quivi et propterea iuravi mihi non liquere atque ita iudicatu illo solutus sum.
26.
Verba ex oratione M. Catonis, cuius commeminit Favorinus, haec sunt:
"Atque ego a maioribus memoria sic accepi: si quis quid alter ab altero
peterent, si ambo pares essent, sive boni sive mali essent, quod duo res
gessissent, uti testes non interessent, illi, unde petitur, ei potius credendum
esse. Nunc si sponsionem fecisset Gellius cum Turio, ni vir melior esset
Gellius quam Turius, nemo, opinor, tam insanus esset, qui iudicaret meliorem
esse Gellium quam Turium: si non melior Gellius est Turio, potius oportet
credi, unde petitur".
|