1.
Condigne mehercule et condecore Chrysippus in librorum, qui inscribuntur peri
kalou kai hedones, primo os et oculos Iustitiae vultumque eius severis atque
venerandis verborum coloribus depinxit.
2.
Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a pictoribus
rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum: "forma atque filo
virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis
neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate".
3.
Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit iudicem, qui Iustitiae
antistes est, oportere esse gravem, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem
contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et
arduum ac potentem, vi et maiestate aequitatis veritatisque terrificum.
4.
Verba ipsa Chrysippi de Iustitia scripta haec sunt: Parthenos de einai legetai
kata symbolon tou adiaphthoros einai kai medamos endidonai tois kakourgois mede
prosiesthai mete tous epieikeis logous mete paraitesin kai deesin mete
kolakeian mete allo meden ton toiouton; hois akolouthos kai skythrope graphetai
kai synestekos echousa to prosopon kai entonon kai dedorkos blepousa, hoste
tois men adikois phobon empoiein, tois de dikaiois tharsos, tois men
prosphilous ontos tou toioutou prosepou, tois de eterois prosantous.
5.
Haec verba Chrysippi eo etiam magis ponenda existimavi, ut prompta ad
considerandum iudicandumque sint, quoniam legentibus ea nobis delicatiorum
quidam disciplinarum philosophi Saevitiae imaginem istam esse, non Iustitiae,
dixerunt.
|