1. Defessus ego quondam diutina
commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam.
Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominis
certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu vocativo "vir
egregi" dicendum contenderet, alter "vir egregie".
2. Ratio autem eius, qui
"egregi" oportere dici censebat, huiuscemodi fuit:
"Quaecumque" inquit "nomina seu vocabula recto casu numero
singulari "us" syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam
posita est "i" littera, ea omnia casu vocativo "i" littera
terminantur, ut "Caelius Caeli", "modius modi",
"tertius terti", "Accius Acci", "Titius Titi" et
similia omnia; sic igitur "egregius", quoniam "us" syllaba
in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit "i" littera,
habere debebit in casu vocandi "i" litteram extremam, et idcirco
"egregi", non "egregie", rectius dicetur. Nam
"divus" et "rivus" et "clivus" non "us"
syllaba terminantur, sed ea, quae per duo "u" scribenda est, propter
cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae digamma appellabatur".
3. Hoc ubi ille alter audivit:
"o" inquit "egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime,
dic, oro te, "inscius" et "impius" et "sobrius"
et "ebrius" et "proprius" et "propitius" et
"anxius" et "contrarius", quae "us" syllaba
finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam "i" littera est, quem
casum vocandi habent? me enim pudor et verecundia tenet pronuntiare ea secundum
tuam definitionem".
4. Sed cum ille paulisper oppositu
horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque
illam, quam definierat, regulam retineret et propugnaret diceretque et
"proprium" et "propitium" et "anxium" et
"contrarium" itidem in casu vocativo dicendum, ut "adversarius"
et "extrarius" diceretur, "inscium" quoque et
"impium" et "ebrium" et "sobrium" insolentius
quidem paulo, sed rectius per "i" litteram, non per "e", in
eodem casu pronuntiandum eaque inter eos contentio longius duceretur, non
arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire clamantes
conpugnantesque illos reliqui.
|