Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS DECIMUS
    • VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.

1. Homo nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus, "adiutum" inquit "ornatumque volo ire noctes tuas" et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem, quantum liberet rerum memoria dignarum.

2. Accipio cupidus et libens, tamquam si Copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam.

3. Atque ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula: quo nomine fuerit, qui primus "grammaticus" appellatus est; et quot fuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae; et cuiusmodi fuisse Homerus dicat in Ulixis domo lauren; et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia Telemachum quo genere claustri incluserit; et quapropter idem poeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Ulixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum en tei eso thalassei Ulixes erraverit kat'Aristarchon an en tei exo kata Krateta.

4. Item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum versus isopsephi; et quorum ibi nominum parastichis reperiatur; et quis adeo versus sit, qui per singula vocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque operimentis, quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est, summum sit an medium; et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit "Aonia", quod Aegyptus "Aeria", quod Creta quoque eodem nomine "Aeria" dicta sit, quod Attice "Akte", quod Corinthus "Ephyre", quod Macedonis "Emathia", quod Thessalia "Haimonia", quod Tyros "Sarra", quod Thracia ante "Sithonia" dicta sit, quod Paestum "Poseidonion".

5. Haec atque item alia multa istiusmodi scripta in eo libro fuerunt. Quem cum statim properans redderem, "onaio sou", inquam "doctissime virorum, tautes tes polymathias et librum hunc opulentissimum recipe nil prosus ad nostras paupertinas litteras congruentem. Nam meae noctes, quas instructum ornatumque isti, de uno maxime illo versu Homeri quaerunt, quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat: hotti toi en megaroisi kakon t'agathon te tetyktai."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License