Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VIII. Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus convocandi consulendique habeat.1. Praefectum urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat, quae non sit senatoria. 2. M. autem Varro in IIII epistolicarum quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorum IIII ius esse praefecto senatus habendi dicunt; deque ea re adsensum esse se Capito Tuberoni contra sententiam Iunii refert: "Nam et tribunis" inquit "plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |