1. Ex
insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platonicum esse se philosophum
dicebat et viderier gestibat.
2. Erat
autem nihili homo et nugator atque in Graecae facundiae gloria iactabundus et
praeterea vini libidine adusque ludibria ebriosus.
3. Is in
conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit,
simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant,
tum silentio ad audiendum petito loqui coeptabat atque id genus vili et
incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum idque se facere ex
decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris, quos de legibus
composuit, laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis
ac fortibus viris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et
ingentibus poculis omne ingenium ingurgitabat fomitem esse quendam dicens et
ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.
4. Sed
enim Plato in primo et secundo de legibus non, ut ille nebulo opinabatur,
ebrietatem istam turpissimam, quae labefacere et inminuere hominum mentes
solet, laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem,
quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non
inprobavit.
5. Nam et
modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad
instauranda sobrietatis officia existumavit reddique eos sensim laetiores atque
ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in
his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliqui pudor reverens
concelaret, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi et ad
corrigendum medendumque fieri oportuniora.
6. Atque
hoc etiam Plato ibidem dicit non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi
exercitationes adversum propulsandam vini violentiam neque ullum umquam
continentem prorsum ac temperantem satis fideliter visum esse, cuius vita
victusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris
explorata sit.
7. Nam
cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint quique illarum
omnino expers sit, si eum forte ad participandas eiusmodi voluptates aut voluntas
tulerit aut casus induxerit aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et
capi neque mentem animumque eius consistere, sed vi quadam nova ictum
labascere.
8.
Congrediendum igitur censuit et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus
cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus
tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia, moderatoque usu
temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si
quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.
|