1.
Legimus librum M. Ciceronis, qui inscriptus est orator.
2.
In eo libro Cicero, cum dixisset verba haec "aufugio" et
"aufero" composita quidem esse ex praepositione "ab" et ex
verbis "fugio" et "fero", sed eam praepositionem, quo
fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in
"au" syllabam coeptumque esse dici "aufugio" et "aufero"
pro "abfugio" et "abfero", cum haec, inquam, ita dixisset,
tum postea ibidem super eadem particula ita scripsit:
3.
"Haec" inquit "praepositio praeter haec duo verba nullo alio in
verbo reperietur".
4.
Invenimus autem in conmentario Nigidiano verbum "autumo" compositum
ex "ab" praepositione et verbo "aestumo" dictumque
intercise "autumo" quasi "abaestumo", quod significaret
"totum aestumo" tamquam "abnumero".
5.
Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi,
audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.
6.
"Autumo" enim non id solum significat "aestumo", sed et
"dico" et "opinor" et "censeo", cum quibus verbis
praepositio ista neque cohaerentia vocis neque significatione sententiae
convenit.
7.
Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola
esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium.
8.
Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata
"ab" praepositio in "au" syllabam propter lenitatem vocis,
an potius "au" particula sua sit propria origine et proinde, ut
pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit;
sicuti est in illo versu Homeri:
averysan men prota kai esphaxan kai edeiran,
et
abromoi, aviachoi.
|