1. Cum
legeremus orationem veterem Favorini, non indiserti viri, qua oratione ...
totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi sumptus atque victus,
perdidicimus.
2. Verba
haec, quae adposuimus, Favorini sunt: "Praefecti popinae atque luxuriae
negant cenam lautam esse, nisi, cum lubentissime edis, tum auferatur et alia
esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter
istos, quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam avem
praeter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum avium atque altilium nisi
tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, convivium
putant inopia sordere, superiorem partem avium atque altilium qui edint, eos
palatum non habere. Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur,
nisi uti delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus
auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?"
|