1. Vere ac diserte Caecilius hoc
in Subditivo scripsit:
nam hi sunt inimici pessumi, fronte hilaro, corde tristi,
quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias.
2. Hos ego versus, cum de quodam
istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuvenum eruditiorum dixi.
3. Tum de grammaticorum volgo
quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis: "quanta" inquit
"licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum "fronte hilaro",
non "fronte hilara" dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus
est".
4. "Immo" inquam"
potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui "frontem"
inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quae
"analogia" appellatur, et veterum auctoritates non "hanc", sed
"hunc frontem" debere dici suadeant.
5. Quippe M. Cato in quinto
originum ita scripsit: "Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu,
equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavit". "Recto"
quoque "fronte" idem Cato in libro eodem dicit".
6. At ille semidoctus
grammaticus: "missas" inquit "auctoritates facias, quas quidem
ut habeas, posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes".
7. Atque ego his eius verbis, ut
tum ferebat aetas, inritatior: "audi," inquam "mi magister,
rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas.
8. Omnia" inquam
"vocabula tribus litteris finita, quibus "frons" finitur,
generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut
"mons", "pons", "fons".
9. At ille contra renidens:
"audi," inquit "discipule, plura alia consimilia, quae non sint
generis masculini".
10. Petebant ibi omnes, ut vel
unum statim diceret. Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores
mutaret, tum ego intercessi. et "vade" inquam "nunc et habeto ad
requirendum triginta dies; postquam inveneris, repetes nos".
11. Atque ita hominem nulli rei ad
indagandum vocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus.
|