1. C. Fannio Strabone M. Valerio
Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus factum est:
"M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de
philosophis et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor
animadverteret curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, uti Romae
ne essent".
2.
Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L.
Licinius Crassus censores de coercendis rhetoribus Latinis ita edixerunt:
"Renuntiatum est nobis esse homines, qui novum genus disciplinae
instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen inposuisse
Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos dies totos desidere. Maiores
nostri, quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent, instituerunt.
Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent
neque recta videntur. Quapropter et his, qui eos ludos habent, et his, qui eo
venire consuerunt, visum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam
nobis non placere".
3.
Neque illis solum temporibus nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis
philosophi ex urbe Roma pulsi sunt,
4. verum etiam Domitiano
imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.
5. Qua tempestate Epictetus
quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.
|