1. C. Gracchus, cum ex Sardinia
rediit, orationem ad populum in contione habuit.
2. Ea verba haec sunt:
"Versatus sum" inquit "in provincia, quomodo ex usu vestro
existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud
me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, sed convivio liberi vestri
modestius erant quam apud principia".
3. Post deinde haec dicit:
"Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo
plus in muneribus me accepisse aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium
fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus
propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque
existimatote. Cum a servis eorum tam caste habuerim, inde poteritis
considerare, quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse".
4. Atque ibi ex intervallo:
"Itaque", inquit "Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas
plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli; alii vini amphoras quas
plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt".
|